monumenta.ch > Augustinus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 15
Vir linguosus non dirigetur super terram. Vir linguosus amat mendacia. Quid enim illi est voluptas, nisi loqui? Non enim attendit quid loquatur, dum loquatur . Non potest fieri ut iste dirigatur. Qualis ergo esse debet servus Dei, accensus illis carbonibus, et ipse carbo salutaris effectus? qualis esse debet? Ut magis optet audire quam dicere, sicut scriptum est, Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum : et, si fieri potest, hoc cupiat, non habere necessitatem loquendi, et dicendi , et docendi. Ecce enim dico Charitati vestrae: fratres mei, loquimur nos modo ad vos, ut aliquid doceamus vos: quanto melius; omnes sciremus, et nemo doceret alterum; ut non esset alius loquens, alius audiens, sed omnes audientes unum illum cui dicitur, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam ? Unde et ille Ioannes, non tam gaudebat quia praedicabat, et quia loquebatur; sed gaudebat quia audiebat: ait enim, Amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi . Itaque, fratres, cito dixerim Charitati vestrae, ubi unusquisque probet se: non ut non loquatur , sed ut de illo locutionis officium exigat; gaudium autem taciturnitatis habeat in voluntate, vocem doctrinae in necessitate. Quando enim opus est voce doctrinae? Quando pateris imperitum, quando pateris indoctum. Si semper te delectat docere, semper vis habere imperitum quem doceas: si autem benevolus es, et vis omnes doctos esse, non vis semper habere quos doceas; et non erit in voluntate exercitatio vel probatio doctrinae tuae, sed in necessitate. Gaudium tibi sit in auditione Dei, necessitas tibi sit in locutione tua; et non eris vir linguosus, ne non dirigaris. Quare vis loqui, audire non vis? Semper foras exis, intro redire detrectas. Qui enim te docet, intus est: quando tu doces, tanquam foras exis ad eos qui foris sunt. Ab interiore enim audimus veritatem, et ad eos qui foris a nostro corde sunt, loquimur. Quod enim dicimur eos in corde habere de quibus cogitamus, secundum quamdam imaginem dicimur, quam de illis habemus impressam. Nam si omnino intus ipsi essent, scirent utique quid in corde nostro esset; atque ita ut eis loqueremur, opus non esset. Si autem hoc te delectat quod foris agis; vide ne tumescas foris, et non possis redire per angustam , et non possit tibi dicere Deus tuus, Intra in gaudium Domini tui: sed dicat tibi, quia forinsecus erat quod amasti, Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores . Ubi enim ostendit malum esse mitti exterius, ibi ostendit bonum esse intrare interius. Nam servo bono quid dixit? Intra in gaudium Domini tui. Malo autem servo, Proiicite illum in tenebras exteriores . Non ergo amemus magis exteriora, sed interiora: de interioribus gaudeamus; in exterioribus autem necessitatem habeamus, non voluntatem . Vir linguosus non dirigetur super terram.